MANTUELIS

MANTUELIS
MANTUELIS
apud Pollionem in Claudio, c. 17. Chlamydem Dardanicam mantuelem unam, cognomen est chlamydis μανδυοειδοῦς, i. e. in modum manti factae, vel ad formam manti accedentis. Diversum enim σχῆμα mandyae et chlamydis erat, quae duo tamen plerumque confundunt Auctores. A Graeco μανδύη seu μανδύας, mantua; unde mantuelis, ὁ μανδυοειδὴς, et mantuatus, apud Isidorum in Glossis. Mantum tamen et Mandum etiam dixê. re Latini et videtur Graece non tantum Μανδύας et Μανδύης, genus hoc vestimenti dictum esse, sed etiam μάνδυς, a quo Latin. mantus et mantum. Isidorus, Mantum Hispani vocant, quod manus tegat tantum: est enim breve amictum. Idem in Glossis, mandus vestis virginalis. A manto, mantatus, apud Martialem, l. 14. qui manto tectus est, Epigr. 29. de Causia,
In Pompeiano tecum spectabo theatro. Mantatus populo vela negare solet.
H, e. Qui mantatus est, in Pompeiano theatro, vela populo solet negare, vibus ipse non indiget, etc. In Ecclesia Romana Mantum olim habitum est inter praecipuas Pontificum vestes, adeo ut dignitatis suae investituram per illud acciperent: quô cum Prior Diaconorum Papam electum indueret, utebatur his verbis. Ego investio te de Papatu, ut praesis urbi et orbi, ut habetur in Ceremoniali Romano. Sic, cum deponerentur Pontifices, aut sponte dignitatem abdicarent, eadem vestis prima erat, quam ut praecipuum insigne dimittebant, etc. Unde Immantare, proprie de Pontificibus Roman. apud Radevicum de Gestis Friderici l. 4. c. 65 Ioan. Sarisberiensem Ep. 59. alios. Sed et Mantum fuisse Praefectorum Urbis Romae, per quod similiter fuerint investiti, discimus ex Actis Innocentii III. Fuitautem id aureô limbô circum textum, apertum a parte dextra, uti habetur in Ceremoniali Rom. l. 1. sect. 7. Etiam inter Regalia insignia Aragoniae Regum, Mantum recensetur, in Ep. Martini IV. seu Mantellum, uti alii vocant, inprimis ubi de Manto Franciae Regum, quod quâ ratione describatur, in Computo Stephani de la Fontaine Argentarii Regii A. C. 1351. vide apud Car. du Fresne in Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • MANTELLUM — vide infra Mantuelis: item supra Capella …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”